Isaiah 65

etc. HIER. Ad hoc respondet filius, etc., usque ad et Psal. 17.. ID. In cruce orans pro eis, etc., usque ad ipsi tamen semper exstiterunt increduli. ID.Allegorice.. Omnis haereticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis. Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinae ubi et sacerdos lavabatur et hostia.Allegorice.. HIER. Haeretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur. Furorem, oblivionem, iram, poenitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et caetera membra quae habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos. Qui superius dixit: modo dicit: id est, ne paream amplius, neque sustinebo iniquitates eorum. etc. Ut scilicet non solum pro peccatis vestris puniamini, sed etiam pro patrum iniquitatibus quos imitati estis. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris. Quando in Bethel et in Dan aureos vitulos adoraverunt. Haereticus quoque contemnens simplicitatem Ecclesiae sacrificat in montibus, et exprobrat Deo dum ejus praecepta contemnit. HIER. Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: etc. Dixerat enim periturum Israel. Semen Jacob et Judae, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Rom. 9.. Septuaginta: scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judaeis possederunt Christum, in quo fundati sunt. HIER. Unde: Quicunque adhuc semen sunt, etc., Rom. 9.. ID. Alii saltus, unde: Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. Alia translatio habet Saronas, quae est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quae interpretatur quae effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem praedicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Praedicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando. etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis daemoniorum, parant fortunae mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunae omnia gubernari, hi tradentur aeternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. HIER. Deae Aegyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum praebuerit, vel quia futurum felicem praebitura sit. Per prophetas dicens: Isa. 45.. Et per memetipsum: Matth. 3.. Et alibi: Ibid. 11.. HIER. Quasi dicat: Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, . Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judaeis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judaei crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, scilicet. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinae conversationis memoria omnino delebitur. . Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Universae terrae, ut quae vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus laetitia sit. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta aetate resurgent. Et hoc est: etc. . etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit. HIER. Virtutes pro quibus in coelestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti aedificant domos, sed non habitant in eis. ID. Sicut Christus etc., scilicet, sapientiam, quae est Christus. Apostoli, et alii doctores in praedicatione, vel in aliis operibus, sicut Judaei, quia aeternam mercedem percipient, Psal. 125.. Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et laetitia: unde, II Thes. 2.? etc. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Gen. 49.. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Joan. 21.. Vir scilicet disertus et potentissimus in saeculo spreta philosophiae eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiae cum bobus, id est praedicatoribus Ecclesiae. Haec comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Deposita feritate, vel in praesenti vel in futuro, et hoc est: etc. Hoc Judaei carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: etc., hoc tamen Judaei carnaliter intelligunt.
Copyright information for VulgGlossa